Mark 6 Latin 1Et egressus inde, abiit in patriam suam : et sequebantur eum discipuli sui :
2et facto sabbato cœpit in synagoga docere : et multi audientes admirabantur in doctrina ejus, dicentes : Unde huic hæc omnia ? et quæ est sapientia, quæ data est illi, et virtutes tales, quæ per manus ejus efficiuntur ?
3Nonne hic est faber, filius Mariæ, frater Jacobi, et Joseph, et Judæ, et Simonis ? nonne et sorores ejus hic nobiscum sunt ? Et scandalizabantur in illo.
4Et dicebat illis Jesus : Quia non est propheta sine honore nisi in patria sua, et in domo sua, et in cognatione sua.
5Et non poterat ibi virtutem ullam facere, nisi paucos infirmos impositis manibus curavit :
6et mirabatur propter incredulitatem eorum, et circuibat castella in circuitu docens. 7Et vocavit duodecim : et cœpit eos mittere binos, et dabat illis potestatem spirituum immundorum. 8Et præcepit eis ne quid tollerent in via, nisi virgam tantum : non peram, non panem, neque in zona æs, 9sed calceatos sandaliis, et ne induerentur duabus tunicis. 10Et dicebat eis : Quocumque introieritis in domum, illic manete donec exeatis inde : 11et quicumque non receperint vos, nec audierint vos, exeuntes inde, excutite pulverem de pedibus vestris in testimonium illis. 12Et exeuntes prædicabant ut pœnitentiam agerent : 13et dæmonia multa ejiciebant, et ungebant oleo multos ægros, et sanabant. 14Et audivit rex Herodes (manifestum enim factum est nomen ejus), et dicebat : Quia Joannes Baptista resurrexit a mortuis : et propterea virtutes operantur in illo. 15Alii autem dicebant : Quia Elias est ; alii vero dicebant : Quia propheta est, quasi unus ex prophetis. 16Quo audito Herodes ait : Quem ego decollavi Joannem, hic a mortuis resurrexit. 17Ipse enim Herodes misit, ac tenuit Joannem, et vinxit eum in carcere propter Herodiadem uxorem Philippi fratris sui, quia duxerat eam. 18Dicebat enim Joannes Herodi : Non licet tibi habere uxorem fratris tui. 19Herodias autem insidiabatur illi : et volebat occidere eum, nec poterat. 20Herodes enim metuebat Joannem, sciens eum virum justum et sanctum : et custodiebat eum, et audito eo multa faciebat, et libenter eum audiebat. 21Et cum dies opportunus accidisset, Herodes natalis sui cœnam fecit principibus, et tribunis, et primis Galilææ : 22cumque introisset filia ipsius Herodiadis, et saltasset, et placuisset Herodi, simulque recumbentibus, rex ait puellæ : Pete a me quod vis, et dabo tibi : 23et juravit illi : Quia quidquid petieris dabo tibi, licet dimidium regni mei. 24Quæ cum exisset, dixit matri suæ : Quid petam ? At illa dixit : Caput Joannis Baptistæ. 25Cumque introisset statim cum festinatione ad regem, petivit dicens : Volo ut protinus des mihi in disco caput Joannis Baptistæ. 26Et contristatus est rex : propter jusjurandum, et propter simul discumbentes, noluit eam contristare : 27sed misso speculatore præcepit afferri caput ejus in disco. Et decollavit eum in carcere, 28et attulit caput ejus in disco : et dedit illud puellæ, et puella dedit matri suæ. 29Quo audito, discipuli ejus venerunt, et tulerunt corpus ejus : et posuerunt illud in monumento. 30Et convenientes Apostoli ad Jesum, renuntiaverunt ei omnia quæ egerant, et docuerant. 31Et ait illis : Venite seorsum in desertum locum, et requiescite pusillum. Erant enim qui veniebant et redibant multi : et nec spatium manducandi habebant. 32Et ascendentes in navim, abierunt in desertum locum seorsum. 33Et viderunt eos abeuntes, et cognoverunt multi : et pedestres de omnibus civitatibus concurrerunt illuc, et prævenerunt eos. 34Et exiens vidit turbam multam Jesus : et misertus est super eos, quia erant sicut oves non habentes pastorem, et cœpit docere multa. 35Et cum jam hora multa fieret, accesserunt discipuli ejus, dicentes : Desertus est locus hic, et jam hora præteriit : 36dimitte illos, ut euntes in proximas villas et vicos, emant sibi cibos, quos manducent. 37Et respondens ait illis : Date illis vos manducare. Et dixerunt ei : Euntes emamus ducentis denariis panes, et dabimus illis manducare. 38Et dicit eis : Quot panes habetis ? ite, et videte. Et cum cognovissent, dicunt : Quinque, et duos pisces. 39Et præcepit illis ut accumbere facerent omnes secundum contubernia super viride fœnum. 40Et discubuerunt in partes per centenos et quinquagenos. 41Et acceptis quinque panibus et duobus pisces, intuens in cælum, benedixit, et fregit panes, et dedit discipulis suis, ut ponerent ante eos : et duos pisces divisit omnibus. 42Et manducaverunt omnes, et saturati sunt. 43Et sustulerunt reliquias, fragmentorum duodecim cophinos plenos, et de piscibus. 44Erant autem qui manducaverunt quinque millia virorum. 45Et statim coëgit discipulos suos ascendere navim, ut præcederent eum trans fretum ad Bethsaidam, dum ipse dimitteret populum. 46Et cum dimisisset eos, abiit in montem orare. 47Et cum sero esset, erat navis in medio mari et ipse solus in terra. 48Et videns eos laborantes in remigando (erat enim ventus contrarius eis) et circa quartam vigiliam noctis venit ad eos ambulans supra mare : et volebat præterire eos. 49At illi ut viderunt eum ambulantem supra mare, putaverunt phantasma esse, et exclamaverunt. 50Omnes enim viderunt eum, et conturbati sunt. Et statim locutus est cum eis, et dixit eis : Confidite, ego sum : nolite timere. 51Et ascendit ad illos in navim, et cessavit ventus. Et plus magis intra se stupebant : 52non enim intellexerunt de panibus : erat enim cor eorum obcæcatum. 53Et cum transfretassent, venerunt in terram Genesareth, et applicuerunt. 54Cumque egressi essent de navi, continuo cognoverunt eum : 55et percurrentes universam regionem illam, cœperunt in grabatis eos, qui se male habebant, circumferre, ubi audiebant eum esse. 56Et quocumque introibat, in vicos, vel in villas aut civitates, in plateis ponebant infirmos, et deprecabantur eum, ut vel fimbriam vestimenti ejus tangerent, et quotquot tangebant eum, salvi fiebant. Latin: Vulgata Clementina Bible Hub |