Genesis 41
Genesis 41 Latin
1Post duos annos vidit Pharao somnium. Putabat se stare super fluvium, 2de quo ascendebant septem boves, pulchræ et crassæ nimis : et pascebantur in locis palustribus. 3Aliæ quoque septem emergebant de flumine, fœdæ confectæque macie : et pascebantur in ipsa amnis ripa in locis virentibus : 4devoraveruntque eas, quarum mira species et habitudo corporum erat. Expergefactus Pharao, 5rursum dormivit, et vidit alterum somnium : septem spicæ pullulabant in culmo uno plenæ atque formosæ : 6aliæ quoque totidem spicæ tenues, et percussæ uredine oriebantur, 7devorantes omnium priorum pulchritudinem. Evigilans Pharao post quietem, 8et facto mane, pavore perterritus, misit ad omnes conjectores Ægypti, cunctosque sapientes, et accersitis narravit somnium, nec erat qui interpretaretur.

9Tunc demum reminiscens pincernarum magister, ait : Confiteor peccatum meum : 10iratus rex servis suis, me et magistrum pistorum retrudi jussit in carcerem principis militum : 11ubi una nocte uterque vidimus somnium præsagum futurorum. 12Erat ibi puer hebræus, ejusdem ducis militum famulus : cui narrantes somnia, 13audivimus quidquid postea rei probavit eventus ; ego enim redditus sum officio meo, et ille suspensus est in cruce.

14Protinus ad regis imperium eductum de carcere Joseph totonderunt : ac veste mutata obtulerunt ei. 15Cui ille ait : Vidi somnia, nec est qui edisserat : quæ audivi te sapientissime conjicere. 16Respondit Joseph : Absque me Deus respondebit prospera Pharaoni. 17Narravit ergo Pharao quod viderat : Putabam me stare super ripam fluminis, 18et septem boves de amne conscendere, pulchras nimis, et obesis carnibus : quæ in pastu paludis virecta carpebant. 19Et ecce, has sequebantur aliæ septem boves, in tantum deformes et macilentæ, ut numquam tales in terra Ægypti viderim : 20quæ, devoratis et consumptis prioribus, 21nullum saturitatis dedere vestigium : sed simili macie et squalore torpebant. Evigilans, rursus sopore depressus, 22vidi somnium. Septem spicæ pullulabant in culmo uno plenæ atque pulcherrimæ. 23Aliæ quoque septem tenues et percussæ uredine, oriebantur e stipula : 24quæ priorum pulchritudinem devoraverunt. Narravi conjectoribus somnium, et nemo est qui edisserat.

25Respondit Joseph : Somnium regis unum est : quæ facturus est Deus, ostendit Pharaoni. 26Septem boves pulchræ, et septem spicæ plenæ, septem ubertatis anni sunt : eamdemque vim somnii comprehendunt. 27Septem quoque boves tenues atque macilentæ, quæ ascenderunt post eas, et septem spicæ tenues, et vento urente percussæ, septem anni venturæ sunt famis. 28Qui hoc ordine complebuntur : 29ecce septem anni venient fertilitatis magnæ in universa terra Ægypti, 30quos sequentur septem anni alii tantæ sterilitatis, ut oblivioni tradatur cuncta retro abundantia : consumptura est enim fames omnem terram, 31et ubertatis magnitudinem perditura est inopiæ magnitudo. 32Quod autem vidisti secundo ad eamdem rem pertinens somnium : firmitatis indicium est, eo quod fiat sermo Dei, et velocius impleatur. 33Nunc ergo provideat rex virum sapientem et industrium, et præficiat eum terræ Ægypti : 34qui constituat præpositos per cunctas regiones : et quintam partem fructuum per septem annos fertilitatis, 35qui jam nunc futuri sunt, congreget in horrea : et omne frumentum sub Pharaonis potestate condatur, serveturque in urbibus. 36Et præparetur futuræ septem annorum fami, quæ oppressura est Ægyptum, et non consumetur terra inopia.

37Placuit Pharaoni consilium et cunctis ministris ejus :

38locutusque est ad eos : Num invenire poterimus talem virum, qui spiritu Dei plenus sit ? 39Dixit ergo ad Joseph : Quia ostendit tibi Deus omnia quæ locutus es, numquid sapientiorem et consimilem tui invenire potero ? 40Tu eris super domum meam, et ad tui oris imperium cunctus populus obediet : uno tantum regni solio te præcedam. 41Dixitque rursus Pharao ad Joseph : Ecce, constitui te super universam terram Ægypti. 42Tulitque annulum de manu sua, et dedit eum in manu ejus : vestivitque eum stola byssina, et collo torquem auream circumposuit. 43Fecitque eum ascendere super currum suum secundum, clamante præcone, ut omnes coram eo genu flecterent, et præpositum esse scirent universæ terræ Ægypti. 44Dixit quoque rex ad Joseph : Ego sum Pharao : absque tuo imperio non movebit quisquam manum aut pedem in omni terra Ægypti. 45Vertitque nomen ejus, et vocavit eum, lingua ægyptiaca, Salvatorem mundi. Deditque illi uxorem Aseneth filiam Putiphare sacerdotis Heliopoleos. Egressus est itaque Joseph ad terram Ægypti

46(triginta autem annorum erat quando stetit in conspectu regis Pharaonis), et circuivit omnes regiones Ægypti. 47Venitque fertilitas septem annorum : et in manipulos redactæ segetes congregatæ sunt in horrea Ægypti. 48Omnis etiam frugum abundantia in singulis urbibus condita est. 49Tantaque fuit abundantia tritici, ut arenæ maris coæquaretur, et copia mensuram excederet.

50Nati sunt autem Joseph filii duo antequam veniret fames : quos peperit ei Aseneth filia Putiphare sacerdotis Heliopoleos. 51Vocavitque nomen primogeniti Manasses, dicens : Oblivisci me fecit Deus omnium laborum meorum, et domus patris mei. 52Nomen quoque secundi appellavit Ephraim, dicens : Crescere me fecit Deus in terra paupertatis meæ.

53Igitur transactis septem ubertatis annis, qui fuerant in Ægypto, 54cœperunt venire septem anni inopiæ, quos prædixerat Joseph : et in universo orbe fames prævaluit, in cuncta autem terra Ægypti panis erat. 55Qua esuriente, clamavit populus ad Pharaonem, alimenta petens. Quibus ille respondit : Ite ad Joseph : et quidquid ipse vobis dixerit, facite. 56Crescebat autem quotidie fames in omni terra : aperuitque Joseph universa horrea, et vendebat Ægyptiis : nam et illos oppresserat fames. 57Omnesque provinciæ veniebant in Ægyptum, ut emerent escas, et malum inopiæ temperarent.

Latin: Vulgata Clementina

Bible Hub
Genesis 40
Top of Page
Top of Page