Psalm 116 Latin 1Alleluja. Dilexi, quoniam exaudiet Dominus vocem orationis meæ. 2Quia inclinavit aurem suam mihi, et in diebus meis invocabo. 3Circumdederunt me dolores mortis ; et pericula inferni invenerunt me. Tribulationem et dolorem inveni, 4et nomen Domini invocavi : o Domine, libera animam meam. 5Misericors Dominus et justus, et Deus noster miseretur. 6Custodiens parvulos Dominus ; humiliatus sum, et liberavit me. 7Convertere, anima mea, in requiem tuam, quia Dominus benefecit tibi ; 8quia eripuit animam meam de morte, oculos meos a lacrimis, pedes meos a lapsu. 9Placebo Domino in regione vivorum. 10Alleluja. Credidi, propter quod locutus sum ; ego autem humiliatus sum nimis. 11Ego dixi in excessu meo : Omnis homo mendax. 12Quid retribuam Domino pro omnibus quæ retribuit mihi ? 13Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo. 14Vota mea Domino reddam coram omni populo ejus. 15Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus. 16O Domine, quia ego servus tuus ; ego servus tuus, et filius ancillæ tuæ. Dirupisti vincula mea : 17tibi sacrificabo hostiam laudis, et nomen Domini invocabo. 18Vota mea Domino reddam in conspectu omnis populi ejus ; 19in atriis domus Domini, in medio tui, Jerusalem. Alleluja. Laudate Dominum, omnes gentes, laudate eum, omnes populi. Latin: Vulgata Clementina Bible Hub |