Psalm 115 Latin 1Non nobis, Domine, non nobis ; sed nomini tuo da gloriam, 2super misericordia tua et veritate tua ; nequando dicant gentes : Ubi est Deus eorum ? 3Deus autem noster in cælo ; omnia quæcumque voluit fecit. 4Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum. 5Os habent, et non loquentur ; oculos habent, et non videbunt. 6Aures habent, et non audient ; nares habent, et non odorabunt. 7Manus habent, et non palpabunt ; pedes habent, et non ambulabunt ; non clamabunt in gutture suo. 8Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis. 9Domus Israël speravit in Domino ; adjutor eorum et protector eorum est. 10Domus Aaron speravit in Domino ; adjutor eorum et protector eorum est. 11Qui timent Dominum speraverunt in Domino ; adjutor eorum et protector eorum est. 12Dominus memor fuit nostri, et benedixit nobis. Benedixit domui Israël ; benedixit domui Aaron. 13Benedixit omnibus qui timent Dominum, pusillis cum majoribus. 14Adjiciat Dominus super vos, super vos et super filios vestros. 15Benedicti vos a Domino, qui fecit cælum et terram. 16Cælum cæli Domino ; terram autem dedit filiis hominum. 17Non mortui laudabunt te, Domine ; neque omnes qui descendunt in infernum. 18Sed nos qui vivimus, benedicimus Domino, ex hoc nunc et usque in sæculum. Alleluja. Dilexi, quoniam exaudiet Dominus vocem orationis meæ. Latin: Vulgata Clementina Bible Hub |