Acts 27 Latin 1Ut autem judicatum est navigare eum in Italiam, et tradi Paulum cum reliquis custodiis centurioni nomine Julio cohortis Augustæ,
2ascendentes navem Adrumetinam, incipientes navigare circa Asiæ loca, sustulimus, perseverante nobiscum Aristarcho Macedone Thessalonicensi.
3Sequenti autem die devenimus Sidonem. Humane autem tractans Julius Paulum, permisit ad amicos ire, et curam sui agere.
4Et inde cum sustulissemus, subnavigavimus Cyprum, propterea quod essent venti contrarii.
5Et pelagus Ciliciæ et Pamphyliæ navigantes, venimus Lystram, quæ est Lyciæ :
6et ibi inveniens centurio navem Alexandrinam navigantem in Italiam, transposuit nos in eam.
7Et cum multis diebus tarde navigaremus, et vix devenissemus contra Gnidum, prohibente nos vento, adnavigavimus Cretæ juxta Salmonem :
8et vix juxta navigantes, venimus in locum quemdam qui vocatur Boniportus, cui juxta erat civitas Thalassa. 9Multo autem tempore peracto, et cum jam non esset tuta navigatio, eo quod et jejunium jam præteriisset, consolabatur eos Paulus, 10dicens eis : Viri, video quoniam cum injuria et multo damno non solum oneris, et navis, sed etiam animarum nostrarum incipit esse navigatio. 11Centurio autem gubernatori et nauclero magis credebat, quam his quæ a Paulo dicebantur. 12Et cum aptus portus non esset ad hiemandum, plurimi statuerunt consilium navigare inde, si quomodo possent, devenientes Phœnicen, hiemare, portum Cretæ respicientem ad Africum et ad Corum. 13Aspirante autem austro, æstimantes propositum se tenere, cum sustulissent de Asson, legebant Cretam. 14Non post multum autem misit se contra ipsam ventus typhonicus, qui vocatur Euroaquilo. 15Cumque arrepta esset navis, et non posset conari in ventum, data nave flatibus, ferebamur. 16In insulam autem quamdam decurrentes, quæ vocatur Cauda, potuimus vix obtinere scapham. 17Qua sublata, adjutoriis utebantur, accingentes navem, timentes ne in Syrtim inciderent, summisso vase sic ferebantur. 18Valida autem nobis tempestate jactatis, sequenti die jactum fecerunt : 19et tertia die suis manibus armamenta navis projecerunt. 20Neque autem sole, neque sideribus apparentibus per plures dies, et tempestate non exigua imminente, jam ablata erat spes omnis salutis nostræ. 21Et cum multa jejunatio fuisset, tunc stans Paulus in medio eorum, dixit : Oportebat quidem, o viri, audito me, non tollere a Creta, lucrique facere injuriam hanc et jacturam. 22Et nunc suadeo vobis bono animo esse : amissio enim nullius animæ erit ex vobis, præterquam navis. 23Astitit enim mihi hac nocte angelus Dei, cujus sum ego, et cui deservio, 24dicens : Ne timeas Paule, Cæsari te oportet assistere : et ecce donavit tibi Deus omnes qui navigant tecum. 25Propter quod bono animo estote viri : credo enim Deo, quia sic erit, quemadmodum dictum est mihi. 26In insulam autem quamdam oportet nos devenire. 27Sed posteaquam quartadecima nox supervenit, navigantibus nobis in Adria circa mediam noctem, suspicabantur nautæ apparere sibi aliquam regionem. 28Qui et summittentes bolidem, invenerunt passus viginti : et pusillum inde separati, invenerunt passus quindecim. 29Timentes autem ne in aspera loca incideremus, de puppi mittentes anchoras quatuor, optabant diem fieri. 30Nautis vero quærentibus fugere de navi, cum misissent scapham in mare, sub obtentu quasi inciperent a prora anchoras extendere, 31dixit Paulus centurioni et militibus : Nisi hi in navi manserint, vos salvi fieri non potestis. 32Tunc absciderunt milites funes scaphæ, et passi sunt eam excidere. 33Et cum lux inciperet fieri, rogabat Paulus omnes sumere cibum, dicens : Quartadecima die hodie exspectantes jejuni permanetis, nihil accipientes. 34Propter quod rogo vos accipere cibum pro salute vestra : quia nullius vestrum capillus de capite peribit. 35Et cum hæc dixisset, sumens panem, gratias egit Deo in conspectu omnium : et cum fregisset, cœpit manducare. 36Animæquiores autem facti omnes, et ipsi sumpserunt cibum. 37Eramus vero universæ animæ in navi ducentæ septuaginta sex. 38Et satiati cibo alleviabant navem, jactantes triticum in mare. 39Cum autem dies factus esset, terram non agnoscebant : sinum vero quemdam considerabant habentem littus, in quem cogitabant si possent ejicere navem. 40Et cum anchoras sustulissent, committebant se mari, simul laxantes juncturas gubernaculorum : et levato artemone secundum auræ flatum, tendebant ad littus. 41Et cum incidissemus in locum dithalassum, impegerunt navem : et prora quidem fixa manebat immobilis, puppis vero solvebatur a vi maris. 42Militum autem consilium fuit ut custodias occiderent : nequis cum enatasset, effugeret. 43Centurio autem volens servare Paulum, prohibuit fieri : jussitque eos, qui possent natare, emittere se primos, et evadere, et ad terram exire : 44et ceteros alios in tabulis ferebant : quosdam super ea quæ de navi erant. Et sic factum est, ut omnes animæ evaderent ad terram. Latin: Vulgata Clementina Bible Hub |