Job 8 Latin 1Respondens autem Baldad Suhites, dixit : 2Usquequo loqueris talia, et spiritus multiplex sermones oris tui ? 3Numquid Deus supplantat judicium ? aut Omnipotens subvertit quod justum est ? 4Etiam si filii tui peccaverunt ei, et dimisit eos in manu iniquitatis suæ : 5tu tamen si diluculo consurrexeris ad Deum, et Omnipotentem fueris deprecatus : 6si mundus et rectus incesseris, statim evigilabit ad te, et pacatum reddet habitaculum justitiæ tuæ ; 7in tantum, ut si priora tua fuerint parva, et novissima tua multiplicentur nimis. 8Interroga enim generationem pristinam, et diligenter investiga patrum memoriam : 9(hesterni quippe sumus, et ignoramus, quoniam sicut umbra dies nostri sunt super terram.) 10Et ipsi docebunt te, loquentur tibi, et de corde suo proferent eloquia. 11Numquid vivere potest scirpus absque humore ? aut crescere carectum sine aqua ? 12Cum adhuc sit in flore, nec carpatur manu, ante omnes herbas arescit. 13Sic viæ omnium qui obliviscuntur Deum, et spes hypocritæ peribit. 14Non ei placebit vecordia sua, et sicut tela aranearum fiducia ejus. 15Innitetur super domum suam, et non stabit ; fulciet eam, et non consurget. 16Humectus videtur antequam veniat sol, et in ortu suo germen ejus egredietur. 17Super acervum petrarum radices ejus densabuntur, et inter lapides commorabitur. 18Si absorbuerit eum de loco suo, negabit eum, et dicet : Non novi te. 19Hæc est enim lætitia viæ ejus, ut rursum de terra alii germinentur, 20Deus non projiciet simplicem, nec porriget manum malignis, 21donec impleatur risu os tuum, et labia tua jubilo. 22Qui oderunt te induentur confusione, et tabernaculum impiorum non subsistet. Latin: Vulgata Clementina Bible Hub |