Ad Corinthios II 11
2 Corinthians 11 Latin
1Utinam sustineretis modicum quid insipientiæ meæ, sed et supportare me : 2æmulor enim vos Dei æmulatione. Despondi enim vos uni viro, virginem castam exhibere Christo. 3Timeo autem ne sicut serpens Hevam seduxit astutia sua, ita corrumpantur sensus vestri, et excidant a simplicitate, quæ est in Christo. 4Nam si is qui venit, alium Christum prædicat, quem non prædicavimus, aut alium spiritum accipitis, quem non accepistis : aut aliud Evangelium, quod non recepistis : recte pateremini. 5Existimo enim nihil me minus fecisse a magnis Apostolis. 6Nam etsi imperitus sermone, sed non scientia, in omnibus autem manifestati sumus vobis.

7Aut numquid peccatum feci, meipsum humilians, ut vos exaltemini ? quoniam gratis Evangelium Dei evangelizavi vobis ? 8Alias ecclesias expoliavi, accipiens stipendium ad ministerium vestrum. 9Et cum essem apud vos, et egerem, nulli onerosus fui : nam quod mihi deerat, suppleverunt fratres, qui venerunt a Macedonia : et in omnibus sine onere me vobis servavi, et servabo. 10Est veritas Christi in me, quoniam hæc gloriatio non infringetur in me in regionibus Achaiæ. 11Quare ? quia non diligo vos ? Deus scit.

12Quod autem facio, et faciam : ut amputem occasionem eorum qui volunt occasionem, ut in quo gloriantur, inveniantur sicut et nos. 13Nam ejusmodi pseudoapostoli sunt operarii subdoli, transfigurantes se in apostolos Christi. 14Et non mirum : ipse enim Satanas transfigurat se in angelum lucis. 15Non est ergo magnum, si ministri ejus transfigurentur velut ministri justitiæ : quorum finis erit secundum opera ipsorum.

16Iterum dico (ne quis me putet insipientem esse, alioquin velut insipientem accipite me, ut et ego modicum quid glorier), 17quod loquor, non loquor secundum Deum, sed quasi in insipientia, in hac substantia gloriæ. 18Quoniam multi gloriantur secundum carnem : et ego gloriabor. 19Libenter enim suffertis insipientes, cum sitis ipsi sapientes. 20Sustinetis enim si quis vos in servitutem redigit, si quis devorat, si quis accipit, si quis extollitur, si quis in faciem vos cædit. 21Secundum ignobilitatem dico, quasi nos infirmi fuerimus in hac parte. In quo quis audet (in insipientia dico) audeo et ego : 22Hebræi sunt, et ego : Israëlitæ sunt, et ego : semen Abrahæ sunt, et ego. 23Ministri Christi sunt (ut minus sapiens dico), plus ego : in laboribus plurimis, in carceribus abundantius, in plagis supra modum, in mortibus frequenter. 24A Judæis quinquies, quadragenas, una minus, accepi. 25Ter virgis cæsus sum, semel lapidatus sum : ter naufragium feci, nocte et die in profundo maris fui, 26in itineribus sæpe, periculis fluminum, periculis latronum, periculis ex genere, periculis ex gentibus, periculis in civitate, periculis in solitudine, periculis in mari, periculis in falsis fratribus : 27in labore et ærumna, in vigiliis multis, in fame et siti, in jejuniis multis, in frigore et nuditate, 28præter illa quæ extrinsecus sunt, instantia mea quotidiana, sollicitudo omnium ecclesiarum. 29Quis infirmatur, et ego non infirmor ? quis scandalizatur, et ego non uror ?

30Si gloriari oportet, quæ infirmitatis meæ sunt, gloriabor. 31Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui est benedictus in sæcula, scit quod non mentior. 32Damasci præpositus gentis Aretæ regis custodiebat civitatem Damascenorum ut me comprehenderet : 33et per fenestram in sporta dimissus sum per murum, et sic effugi manus ejus.

Latin: Vulgata Clementina

Bible Hub
2 Corinthians 10
Top of Page
Top of Page