Ad Romanos 16
Romans 16 Latin
1Commendo autem vobis Phœben sororem nostram, quæ est in ministerio ecclesiæ, quæ est in Cenchris : 2ut eam suscipiatis in Domino digne sanctis : et assistatis ei in quocumque negotio vestri indiguerit : etenim ipsa quoque astitit multis, et mihi ipsi.

3Salutate Priscam et Aquilam, adjutores meos in Christo Jesu 4(qui pro anima mea suas cervices supposuerunt : quibus non solus ego gratias ago, sed et cunctæ ecclesiæ gentium), 5et domesticam ecclesiam eorum. Salutate Epænetum dilectum mihi, qui est primitivus Asiæ in Christo. 6Salutate Mariam, quæ multum laboravit in vobis. 7Salutate Andronicum et Juniam, cognatos, et concaptivos meos : qui sunt nobiles in Apostolis, qui et ante me fuerunt in Christo. 8Salutate Ampliatum dilectissimum mihi in Domino. 9Salutate Urbanum adjutorem nostrum in Christo Jesu, et Stachyn dilectum meum. 10Salutate Apellen probum in Christo. 11Salutate eos qui sunt ex Aristoboli domo. Salutate Herodionem cognatum meum. Salutate eos qui sunt ex Narcisi domo, qui sunt in Domino. 12Salutate Tryphænam et Tryphosam, quæ laborant in Domino. Salutate Persidem carissimam, quæ multum laboravit in Domino. 13Salutate Rufum electum in Domino, et matrem ejus, et meam. 14Salutate Asyncritum, Phlegontem, Hermam, Patrobam, Hermen, et qui cum eis sunt, fratres. 15Salutate Philologum et Juliam, Nereum, et sororem ejus, et Olympiadem, et omnes qui cum eis sunt, sanctos. 16Salutate invicem in osculo sancto. Salutant vos omnes ecclesiæ Christi.

17Rogo autem vos fratres, ut observetis eos qui dissensiones et offendicula, præter doctrinam, quam vos didicistis, faciunt, et declinate ab illis. 18Hujuscemodi enim Christo Domino nostro non serviunt, sed suo ventri : et per dulces sermones et benedictiones seducunt corda innocentium. 19Vestra enim obedientia in omnem locum divulgata est. Gaudeo igitur in vobis. Sed volo vos sapientes esse in bono, et simplices in malo. 20Deus autem pacis conterat Satanam sub pedibus vestris velociter. Gratia Domini nostri Jesu Christi vobiscum.

21Salutat vos Timotheus adjutor meus, et Lucius, et Jason, et Sosipater cognati mei.

22Saluto vos ego Tertius, qui scripsi epistolam, in Domino.

23Salutat vos Cajus hospes meus, et universa ecclesia. Salutat vos Erastus arcarius civitatis, et Quartus, frater. 24Gratia Domini nostri Jesu Christi cum omnibus vobis. Amen.

25Ei autem, qui potens est vos confirmare juxta Evangelium meum, et prædicationem Jesu Christi, secundum revelationem mysterii temporibus æternis taciti 26(quod nunc patefactum est per Scripturas prophetarum secundum præceptum æterni Dei, ad obeditionem fidei), in cunctis gentibus cogniti, 27soli sapienti Deo, per Jesum Christum, cui honor et gloria in sæcula sæculorum. Amen.

Latin: Vulgata Clementina

Bible Hub
Romans 15
Top of Page
Top of Page