Galatians 3 Latin 1O insensati Galatæ, quis vos fascinavit non obedire veritati, ante quorum oculos Jesus Christus præscriptus est, in vobis crucifixus ?
2Hoc solum a vobis volo discere : ex operibus legis Spiritum accepistis, an ex auditu fidei ?
3sic stulti estis, ut cum Spiritu cœperitis, nunc carne consummemini ?
4tanta passi estis sine causa ? si tamen sine causa.
5Qui ergo tribuit vobis Spiritum, et operatur virtutes in vobis : ex operibus legis, an ex auditu fidei ? 6Sicut scriptum est : Abraham credidit Deo, et reputatum est illi ad justitiam : 7cognoscite ergo quia qui ex fide sunt, ii sunt filii Abrahæ. 8Providens autem Scriptura quia ex fide justificat gentes Deus, prænuntiavit Abrahæ : Quia benedicentur in te omnes gentes. 9Igitur qui ex fide sunt, benedicentur cum fideli Abraham. 10Quicumque enim ex operibus legis sunt, sub maledicto sunt. Scriptum est enim : Maledictus omnis qui non permanserit in omnibus quæ scripta sunt in libro legis ut faciat ea. 11Quoniam autem in lege nemo justificatur apud Deum, manifestum est : quia justus ex fide vivit. 12Lex autem non est ex fide, sed : Qui fecerit ea, vivet in illis. 13Christus nos redemit de maledicto legis, factus pro nobis maledictum : quia scriptum est : Maledictus omnis qui pendet in ligno : 14ut in gentibus benedictio Abrahæ fieret in Christo Jesu, ut pollicitationem Spiritus accipiamus per fidem. 15Fratres (secundum hominem dico) tamen hominis confirmatum testamentum nemo spernit, aut superordinat. 16Abrahæ dictæ sunt promissiones, et semini ejus. Non dicit : Et seminibus, quasi in multis : sed quasi in uno : Et semini tuo, qui est Christus. 17Hoc autem dico, testamentum confirmatum a Deo : quæ post quadringentos et triginta annos facta est lex, non irritum facit ad evacuandam promissionem. 18Nam si ex lege hæreditas, jam non ex promissione. Abrahæ autem per repromissionem donavit Deus. 19Quid igitur lex ? Propter transgressiones posita est donec veniret semen, cui promiserat, ordinata per angelos in manu mediatoris. 20Mediator autem unius non est : Deus autem unus est. 21Lex ergo adversus promissa Dei ? Absit. Si enim data esset lex, quæ posset vivificare, vere ex lege esset justitia. 22Sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Jesu Christi daretur credentibus. 23Prius autem quam veniret fides, sub lege custodiebamur conclusi in eam fidem quæ revelanda erat. 24Itaque lex pædagogus noster fuit in Christo, ut ex fide justificemur. 25At ubi venit fides, jam non sumus sub pædagogo. 26Omnes enim filii Dei estis per fidem, quæ est in Christo Jesu. 27Quicumque enim in Christo baptizati estis, Christum induistis. 28Non est Judæus, neque Græcus : non est servus, neque liber : non est masculus, neque femina. Omnes enim vos unum estis in Christo Jesu. 29Si autem vos Christi, ergo semen Abrahæ estis, secundum promissionem hæredes. Latin: Vulgata Clementina Bible Hub |