Numeri 10
Numbers 10 Latin
1Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : 2Fac tibi duas tubas argenteas ductiles, quibus convocare possis multitudinem quando movenda sunt castra. 3Cumque increpueris tubis, congregabitur ad te omnis turba ad ostium tabernaculi fœderis. 4Si semel clangueris, venient ad te principes, et capita multitudinis Israël. 5Si autem prolixior atque concisus clangor increpuerit, movebunt castra primi qui sunt ad orientalem plagam. 6In secundo autem sonitu et pari ululatu tubæ, levabunt tentoria qui habitant ad meridiem ; et juxta hunc modum reliqui facient, ululantibus tubis in profectionem. 7Quando autem congregandus est populus, simplex tubarum clangor erit, et non concise ululabunt. 8Filii autem Aaron sacerdotes clangent tubis : eritque hoc legitimum sempiternum in generationibus vestris. 9Si exieritis ad bellum de terra vestra contra hostes qui dimicant adversum vos, clangetis ululantibus tubis, et erit recordatio vestri coram Domino Deo vestro, ut eruamini de manibus inimicorum vestrorum. 10Siquando habebitis epulum, et dies festos, et calendas, canetis tubis super holocaustis, et pacificis victimis, ut sint vobis in recordationem Dei vestri. Ego Dominus Deus vester.

11Anno secundo, mense secundo, vigesima die mensis, elevata est nubes de tabernaculo fœderis : 12profectique sunt filii Israël per turmas suas de deserto Sinai, et recubuit nubes in solitudine Pharan. 13Moveruntque castra primi juxta imperium Domini in manu Moysi. 14Filii Juda per turmas suas : quorum princeps erat Nahasson filius Aminadab. 15In tribu filiorum Issachar fuit princeps Nathanaël filius Suar. 16In tribu Zabulon erat princeps Eliab filius Helon.

17Depositumque est tabernaculum, quod portantes egressi sunt filii Gerson et Merari. 18Profectique sunt et filii Ruben, per turmas et ordinem suum : quorum princeps erat Helisur filius Sedeur. 19In tribu autem filiorum Simeon, princeps fuit Salamiel filius Surisaddai. 20Porro in tribu Gad erat princeps Eliasaph filius Duel.

21Profectique sunt et Caathitæ portantes sanctuarium. Tamdiu tabernaculum portabatur, donec venirent ad erectionis locum. 22Moverunt castra et filii Ephraim per turmas suas, in quorum exercitu princeps erat Elisama filius Ammiud. 23In tribu autem filiorum Manasse princeps fuit Gamaliel filius Phadassur. 24Et in tribu Benjamin erat dux Abidan filius Gedeonis.

25Novissimi castrorum omnium profecti sunt filii Dan per turmas suas, in quorum exercitu princeps fuit Ahiezer filius Ammisaddai. 26In tribu autem filiorum Aser erat princeps Phegiel filius Ochran. 27Et in tribu filiorum Nephthali princeps fuit Ahira filius Enan. 28Hæc sunt castra, et profectiones filiorum Israël per turmas suas quando egrediebantur.

29Dixitque Moyses Hobab filio Raguel Madianitæ, cognato suo : Proficiscimur ad locum quem Dominus daturus est nobis : veni nobiscum, ut benefaciamus tibi, quia Dominus bona promisit Israëli. 30Cui ille respondit : Non vadam tecum, sed revertar in terram meam, in qua natus sum. 31Et ille : Noli, inquit, nos relinquere : tu enim nosti in quibus locis per desertum castra ponere debeamus, et eris ductor noster. 32Cumque nobiscum veneris, quidquid optimum fuerit ex opibus, quas nobis traditurus est Dominus, dabimus tibi.

33Profecti sunt ergo de monte Domini viam trium dierum, arcaque fœderis Domini præcedebat eos, per dies tres providens castrorum locum. 34Nubes quoque Domini super eos erat per diem cum incederent.

35Cumque elevaretur arca, dicebat Moyses : Surge, Domine, et dissipentur inimici tui, et fugiant qui oderunt te, a facie tua.

36Cum autem deponeretur, aiebat : Revertere, Domine, ad multitudinem exercitus Israël.

Latin: Vulgata Clementina

Bible Hub
Numbers 9
Top of Page
Top of Page