Matthew 6 Latin 1Attendite ne justitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis : alioquin mercedem non habebitis apud Patrem vestrum qui in cælis est. 2Cum ergo facis eleemosynam, noli tuba canere ante te, sicut hypocritæ faciunt in synagogis, et in vicis, ut honorificentur ab hominibus. Amen dico vobis, receperunt mercedem suam. 3Te autem faciente eleemosynam, nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua : 4ut sit eleemosyna tua in abscondito, et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi. 5Et cum oratis, non eritis sicut hypocritæ qui amant in synagogis et in angulis platearum stantes orare, ut videantur ab hominibus : amen dico vobis, receperunt mercedem suam. 6Tu autem cum oraveris, intra in cubiculum tuum, et clauso ostio, ora Patrem tuum in abscondito : et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi. 7Orantes autem, nolite multum loqui, sicut ethnici, putant enim quod in multiloquio suo exaudiantur. 8Nolite ergo assimilari eis : scit enim Pater vester, quid opus sit vobis, antequam petatis eum. 9Sic ergo vos orabitis : Pater noster, qui es in cælis, sanctificetur nomen tuum. 10Adveniat regnum tuum ; fiat voluntas tua, sicut in cælo et in terra. 11Panem nostrum supersubstantialem da nobis hodie, 12et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. 13Et ne nos inducas in tentationem, sed libera nos a malo. Amen. 14Si enim dimiseritis hominibus peccata eorum : dimittet et vobis Pater vester cælestis delicta vestra. 15Si autem non dimiseritis hominibus : nec Pater vester dimittet vobis peccata vestra. 16Cum autem jejunatis, nolite fieri sicut hypocritæ, tristes. Exterminant enim facies suas, ut appareant hominibus jejunantes. Amen dico vobis, quia receperunt mercedem suam. 17Tu autem, cum jejunas, unge caput tuum, et faciem tuam lava, 18ne videaris hominibus jejunans, sed Patri tuo, qui est in abscondito : et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi. 19Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra : ubi ærugo, et tinea demolitur : et ubi fures effodiunt, et furantur. 20Thesaurizate autem vobis thesauros in cælo, ubi neque ærugo, neque tinea demolitur, et ubi fures non effodiunt, nec furantur. 21Ubi enim est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum. 22Lucerna corporis tui est oculus tuus. Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit. 23Si autem oculus tuus fuerit nequam, totum corpus tuum tenebrosum erit. Si ergo lumen, quod in te est, tenebræ sunt : ipsæ tenebræ quantæ erunt ? 24Nemo potest duobus dominis servire : aut enim unum odio habebit, et alterum diliget : aut unum sustinebit, et alterum contemnet. Non potestis Deo servire et mammonæ. 25Ideo dico vobis, ne solliciti sitis animæ vestræ quid manducetis, neque corpori vestro quid induamini. Nonne anima plus est quam esca, et corpus plus quam vestimentum ? 26Respicite volatilia cæli, quoniam non serunt, neque metunt, neque congregant in horrea : et Pater vester cælestis pascit illa. Nonne vos magis pluris estis illis ? 27Quis autem vestrum cogitans potest adjicere ad staturam suam cubitum unum ? 28Et de vestimento quid solliciti estis ? Considerate lilia agri quomodo crescunt : non laborant, neque nent. 29Dico autem vobis, quoniam nec Salomon in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex istis. 30Si autem fœnum agri, quod hodie est, et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit, quanto magis vos modicæ fidei ? 31Nolite ergo solliciti esse, dicentes : Quid manducabimus, aut quid bibemus, aut quo operiemur ? 32hæc enim omnia gentes inquirunt. Scit enim Pater vester, quia his omnibus indigetis. 33Quærite ergo primum regnum Dei, et justitiam ejus : et hæc omnia adjicientur vobis. 34Nolite ergo solliciti esse in crastinum. Crastinus enim dies sollicitus erit sibi ipsi : sufficit diei malitia sua. Latin: Vulgata Clementina Bible Hub |