2 Chronicles 18 Latin 1Fuit ergo Josaphat dives et inclytus multum, et affinitate conjunctus est Achab.
2Descenditque post annos ad eum in Samariam : ad cujus adventum mactavit Achab arietes, et boves plurimos ipsi, et populo qui venerat cum eo : persuasitque illi ut ascenderet in Ramoth Galaad.
3Dixitque Achab rex Israël ad Josaphat regem Juda : Veni mecum in Ramoth Galaad. Cui ille respondit : Ut ego, et tu : sicut populus tuus, sic et populus meus : tecumque erimus in bello. 4Dixitque Josaphat ad regem Israël : Consule, obsecro, impræsentiarum sermonem Domini. 5Congregavit igitur rex Israël prophetarum quadringentos viros, et dixit ad eos : In Ramoth Galaad ad bellandum ire debemus, an quiescere ? At illi, Ascende, inquiunt, et tradet Deus in manu regis. 6Dixitque Josaphat : Numquid non est hic prophetes Domini, ut ab illo etiam requiramus ? 7Et ait rex Israël ad Josaphat : Est vir unus, a quo possumus quærere Domini voluntatem : sed ego odi eum, quia non prophetat mihi bonum, sed malum omni tempore : est autem Michæas filius Jemla. Dixitque Josaphat : Ne loquaris rex hoc modo. 8Vocavit ergo rex Israël unum de eunuchis, et dixit ei : Voca cito Michæam filium Jemla. 9Porro rex Israël, et Josaphat rex Juda, uterque sedebant in solio suo, vestiti cultu regio : sedebant autem in area juxta portam Samariæ, omnesque prophetæ vaticinabantur coram eis. 10Sedecias vero filius Chanaana fecit sibi cornua ferrea, et ait : Hæc dicit Dominus : His ventilabis Syriam, donec conteras eam. 11Omnesque prophetæ similiter prophetabant, atque dicebant : Ascende in Ramoth Galaad, et prosperaberis, et tradet eos Dominus in manu regis. 12Nuntius autem, qui ierat ad vocandum Michæam, ait illi : En verba omnium prophetarum uno ore bona regi annuntiant : quæso ergo te ut et sermo tuus ab eis non dissentiat, loquarisque prospera. 13Cui respondit Michæas : Vivit Dominus, quia quodcumque dixerit mihi Deus meus, hoc loquar. 14Venit ergo ad regem. Cui rex ait : Michæa, ire debemus in Ramoth Galaad ad bellandum, an quiescere ? Cui ille respondit : Ascendite : cuncta enim prospera evenient, et tradentur hostes in manus vestras. 15Dixitque rex : Iterum, atque iterum te adjuro, ut mihi non loquaris, nisi quod verum est in nomine Domini. 16At ille ait : Vidi universum Israël dispersum in montibus, sicut oves absque pastore : et dixit Dominus : Non habent isti dominos : revertatur unusquisque in domum suam in pace. 17Et ait rex Israël ad Josaphat : Nonne dixi tibi, quod non prophetaret iste mihi quidquam boni, sed ea quæ mala sunt ? 18At ille, Idcirco, ait, audite verbum Domini : vidi Dominum sedentem in solio suo, et omnem exercitum cæli assistentem ei a dextris et a sinistris. 19Et dixit Dominus : Quis decipiet Achab regem Israël ut ascendat et corruat in Ramoth Galaad ? Cumque diceret unus hoc modo, et alter alio, 20processit spiritus, et stetit coram Domino, et ait : Ego decipiam eum. Cui Dominus, In quo, inquit, decipies ? 21At ille respondit : Egrediar, et ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum ejus. Dixitque Dominus : Decipies, et prævalebis : egredere, et fac ita. 22Nunc igitur, ecce Dominus dedit spiritum mendacii in ore omnium prophetarum tuorum, et Dominus locutus est de te mala. 23Accessit autem Sedecias filius Chanaana, et percussit Michææ maxillam, et ait : Per quam viam transivit spiritus Domini a me, ut loqueretur tibi ? 24Dixitque Michæas : Tu ipse videbis in die illo, quando ingressus fueris cubiculum de cubiculo ut abscondaris. 25Præcepit autem rex Israël, dicens : Tollite Michæam, et ducite eum ad Amon principem civitatis, et ad Joas filium Amelech. 26Et dicetis : Hæc dicit rex : Mittite hunc in carcerem, et date ei panis modicum, et aquæ pauxillum, donec revertar in pace. 27Dixitque Michæas : Si reversus fueris in pace, non est locutus Dominus in me. Et ait : Audite, omnes populi. 28Igitur ascenderunt rex Israël et Josaphat rex Juda in Ramoth Galaad. 29Dixitque rex Israël ad Josaphat : Mutabo habitum, et sic ad pugnam vadam : tu autem induere vestibus tuis. Mutatoque rex Israël habitu, venit ad bellum. 30Rex autem Syriæ præceperat ducibus equitatus sui, dicens : Ne pugnetis contra minimum, aut contra maximum, nisi contra solum regem Israël. 31Itaque cum vidissent principes equitatus Josaphat, dixerunt : Rex Israël est iste. Et circumdederunt eum dimicantes : at ille clamavit ad Dominum, et auxiliatus est ei, atque avertit eos ab illo. 32Cum enim vidissent duces equitatus, quod non esset rex Israël, reliquerunt eum. 33Accidit autem ut unus e populo sagittam in incertum jaceret, et percuteret regem Israël inter cervicem et scapulas. At ille aurigæ suo ait : Converte manum tuam, et educ me de acie, quia vulneratus sum. 34Et finita est pugna in die illo : porro rex Israël stabat in curru suo contra Syros usque ad vesperam, et mortuus est occidente sole. Latin: Vulgata Clementina Bible Hub |