Leviticus 24 Latin 1Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens :
2Præcipe filiis Israël, ut afferant tibi oleum de olivis purissimum, ac lucidum, ad concinnandas lucernas jugiter,
3extra velum testimonii in tabernaculo fœderis. Ponetque eas Aaron a vespere usque ad mane coram Domino, cultu rituque perpetuo in generationibus vestris.
4Super candelabrum mundissimum ponentur semper in conspectu Domini. 5Accipies quoque similam, et coques ex ea duodecim panes, qui singuli habebunt duas decimas : 6quorum senos altrinsecus super mensam purissimam coram Domino statues : 7et pones super eos thus lucidissimum, ut sit panis in monimentum oblationis Domini. 8Per singula sabbata mutabuntur coram Domino suscepti a filiis Israël fœdere sempiterno : 9eruntque Aaron et filiorum ejus, ut comedant eos in loco sancto : quia Sanctum sanctorum est de sacrificiis Domini jure perpetuo. 10Ecce autem egressus filius mulieris Israëlitidis, quem peperat de viro ægyptio inter filios Israël, jurgatus est in castris cum viro Israëlita. 11Cumque blasphemasset nomen, et maledixisset ei, adductus est ad Moysen. (Vocabatur autem mater ejus Salumith, filia Dabri de tribu Dan.) 12Miseruntque eum in carcerem, donec nossent quid juberet Dominus. 13Qui locutus est ad Moysen, 14dicens : Educ blasphemum extra castra, et ponant omnes qui audierunt, manus suas super caput ejus, et lapidet eum populus universus. 15Et ad filios Israël loqueris : Homo, qui maledixerit Deo suo, portabit peccatum suum ; 16et qui blasphemaverit nomen Domini, morte moriatur : lapidibus opprimet eum omnis multitudo, sive ille civis, sive peregrinus fuerit. Qui blasphemaverit nomen Domini, morte moriatur. 17Qui percusserit, et occiderit hominem, morte moriatur. 18Qui percusserit animal, reddet vicarium, id est, animam pro anima. 19Qui irrogaverit maculam cuilibet civium suorum, sicut fecit, sic fiet ei : 20fracturam pro fractura, oculum pro oculo, dentem pro dente restituet : qualem inflixerit maculam, talem sustinere cogetur. 21Qui percusserit jumentum, reddet aliud. Qui percusserit hominem, punietur. 22Æquum judicium sit inter vos, sive peregrinus, sive civis peccaverit : quia ego sum Dominus Deus vester. 23Locutusque est Moyses ad filios Israël : et eduxerunt eum, qui blasphemaverat, extra castra, ac lapidibus oppresserunt. Feceruntque filii Israël sicut præceperat Dominus Moysi. Latin: Vulgata Clementina Bible Hub |