Isaiah 21 Latin 1Onus deserti maris. Sicut turbines ab africo veniunt, de deserto venit, de terra horribili. 2Visio dura nuntiata est mihi : qui incredulus est infideliter agit ; et qui depopulator est vastat. Ascende, Ælam ; obside, Mede ; omnem gemitum ejus cessare feci. 3Propterea repleti sunt lumbi mei dolore ; angustia possedit me sicut angustia parturientis ; corrui cum audirem, conturbatus sum cum viderem. 4Emarcuit cor meum ; tenebræ stupefecerunt me : Babylon dilecta mea posita est mihi in miraculum. 5Pone mensam, contemplare in specula comedentes et bibentes : surgite, principes, arripite clypeum. 6Hæc enim dixit mihi Dominus : Vade, et pone speculatorem, et quodcumque viderit annuntiet. 7Et vidit currum duorum equitum, ascensorem asini, et ascensorem cameli ; et contemplatus est diligenter multo intuitu. 8Et clamavit leo : Super speculam Domini ego sum, stans jugiter per diem ; et super custodiam meam ego sum, stans totis noctibus. 9Ecce iste venit ascensor vir bigæ equitum ; et respondit, et dixit : Cecidit, cecidit Babylon, et omnia sculptilia deorum ejus contrita sunt in terram. 10Tritura mea et filii areæ meæ, quæ audivi a Domino exercituum, Deo Israël, annuntiavi vobis. 11Onus Duma. Ad me clamat ex Seir : Custos, quid de nocte ? custos, quid de nocte ? 12Dixit custos : Venit mane et nox ; si quæritis, quærite ; convertimini, venite. 13Onus in Arabia. In saltu ad vesperam dormietis, in semitis Dedanim. 14Occurrentes sitienti ferte aquam, qui habitatis terram austri ; cum panibus occurrite fugienti. 15A facie enim gladiorum fugerunt, a facie gladii imminentis, a facie arcus extenti, a facie gravis prælii. 16Quoniam hæc dicit Dominus ad me : Adhuc in uno anno, quasi in anno mercenarii, et auferetur omnis gloria Cedar. 17Et reliquiæ numeri sagittariorum fortium de filiis Cedar imminuentur ; Dominus enim Deus Israël locutus est. Latin: Vulgata Clementina Bible Hub |