Titus 3 Latin 1Admone illos principibus, et potestatibus subditos esse, dicto obedire, ad omne opus bonum paratos esse :
2neminem blasphemare, non litigiosos esse, sed modestos, omnem ostendentes mansuetudinem ad omnes homines. 3Eramus enim aliquando et nos insipientes, increduli, errantes, servientes desideriis, et voluptatibus variis, in malitia et invidia agentes, odibiles, odientes invicem. 4Cum autem benignitas et humanitas apparuit Salvatoris nostri Dei, 5non ex operibus justitiæ, quæ fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus Sancti, 6quem effudit in nos abunde per Jesum Christum Salvatorem nostrum : 7ut justificati gratia ipsius, hæredes simus secundum spem vitæ æternæ. 8Fidelis sermo est : et de his volo te confirmare : ut curent bonis operibus præesse qui credunt Deo. Hæc sunt bona, et utilia hominibus. 9Stultas autem quæstiones, et genealogias, et contentiones, et pugnas legis devita : sunt enim inutiles, et vanæ. 10Hæreticum hominem post unam et secundam correptionem devita : 11sciens quia subversus est, qui ejusmodi est, et delinquit, cum sit proprio judicio condemnatus. 12Cum misero ad te Artemam, aut Tychicum, festina ad me venire Nicopolim : ibi enim statui hiemare. 13Zenam legisperitum et Apollo sollicite præmitte, ut nihil illis desit. 14Discant autem et nostri bonis operibus præesse ad usus necessarios : ut non sint infructuosi. 15Salutant te qui mecum sunt omnes : saluta eos qui nos amant in fide. Gratia Dei cum omnibus vobis. Amen. Latin: Vulgata Clementina Bible Hub |