Psalmi 146
Psalm 146 Latin
1Alleluja, Aggæi et Zachariæ.

2Lauda, anima mea, Dominum. Laudabo Dominum in vita mea ; psallam Deo meo quamdiu fuero. Nolite confidere in principibus,

3in filiis hominum, in quibus non est salus.

4Exibit spiritus ejus, et revertetur in terram suam ; in illa die peribunt omnes cogitationes eorum.

5Beatus cujus Deus Jacob adjutor ejus, spes ejus in Domino Deo ipsius :

6qui fecit cælum et terram, mare, et omnia quæ in eis sunt.

7Qui custodit veritatem in sæculum ; facit judicium injuriam patientibus ; dat escam esurientibus. Dominus solvit compeditos,

8Dominus illuminat cæcos. Dominus erigit elisos ; Dominus diligit justos.

9Dominus custodit advenas ; pupillum et viduam suscipiet, et vias peccatorum disperdet.

10Regnabit Dominus in sæcula ; Deus tuus, Sion, in generationem et generationem.

Latin: Vulgata Clementina

Bible Hub
Psalm 145
Top of Page
Top of Page