Matthew 28 Latin 1Vespere autem sabbati, quæ lucescit in prima sabbati, venit Maria Magdalene, et altera Maria, videre sepulchrum.
2Et ecce terræmotus factus est magnus. Angelus enim Domini descendit de cælo : et accedens revolvit lapidem, et sedebat super eum :
3erat autem aspectus ejus sicut fulgur : et vestimentum ejus sicut nix.
4Præ timore autem ejus exterriti sunt custodes, et facti sunt velut mortui.
5Respondens autem angelus dixit mulieribus : Nolite timere vos : scio enim, quod Jesum, qui crucifixus est, quæritis.
6Non est hic : surrexit enim, sicut dixit : venite, et videte locum ubi positus erat Dominus.
7Et cito euntes, dicite discipulis ejus quia surrexit : et ecce præcedit vos in Galilæam : ibi eum videbitis : ecce prædixi vobis. 8Et exierunt cito de monumento cum timore et gaudio magno, currentes nuntiare discipulis ejus. 9Et ecce Jesus occurrit illis, dicens : Avete. Illæ autem accesserunt, et tenuerunt pedes ejus, et adoraverunt eum. 10Tunc ait illis Jesus : Nolite timere : ite, nuntiare fratribus meis ut eant in Galilæam ; ibi me videbunt. 11Quæ cum abiissent, ecce quidam de custodibus venerunt in civitatem, et nuntiaverunt principibus sacerdotum omnia quæ facta fuerant. 12Et congregati cum senioribus consilio accepto, pecuniam copiosam dederunt militibus, 13dicentes : Dicite quia discipuli ejus nocte venerunt, et furati sunt eum, nobis dormientibus. 14Et si hoc auditum fuerit a præside, nos suadebimus ei, et securos vos faciemus. 15At illi, accepta pecunia, fecerunt sicut erant edocti. Et divulgatum est verbum istud apud Judæos, usque in hodiernum diem. 16Undecim autem discipuli abierunt in Galilæam in montem ubi consituerat illis Jesus. 17Et videntes eum adoraverunt : quidam autem dubitaverunt. 18Et accedens Jesus locutus est eis, dicens : Data est mihi omnis potestas in cælo et in terra : 19euntes ergo docete omnes gentes : baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti : 20docentes eos servare omnia quæcumque mandavi vobis : et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem sæculi. Latin: Vulgata Clementina Bible Hub |