Ecclesiastes 11 Latin 1Mitte panem tuum super transeuntes aquas, quia post tempora multa invenies illum.
2Da partem septem necnon et octo, quia ignoras quid futurum sit mali super terram.
3Si repletæ fuerint nubes, imbrem super terram effundent. Si ceciderit lignum ad austrum aut ad aquilonem, in quocumque loco ceciderit, ibi erit.
4Qui observat ventum non seminat ; et qui considerat nubes numquam metet.
5Quomodo ignoras quæ sit via spiritus, et qua ratione compingantur ossa in ventre prægnantis, sic nescis opera Dei, qui fabricator est omnium. 6Mane semina semen tuum, et vespere ne cesset manus tua : quia nescis quid magis oriatur, hoc aut illud ; et si utrumque simul, melius erit. 7Dulce lumen, et delectabile est oculis videre solem. 8Si annis multis vixerit homo, et in his omnibus lætatus fuerit, meminisse debet tenebrosi temporis, et dierum multorum, qui cum venerint, vanitatis arguentur præterita. 9Lætare ergo, juvenis, in adolescentia tua, et in bono sit cor tuum in diebus juventutis tuæ : et ambula in viis cordis tui, et in intuitu oculorum tuorum, et scito quod pro omnibus his adducet te Deus in judicium. 10Aufer iram a corde tuo, et amove malitiam a carne tua : adolescentia enim et voluptas vana sunt. Latin: Vulgata Clementina Bible Hub |