Nehemiah 7 Latin 1Postquam autem ædificatus est murus, et posui valvas, et recensui janitores, et cantores, et Levitas :
2præcepi Hanani fratri meo, et Hananiæ principi domus de Jerusalem (ipse enim quasi vir verax et timens Deum plus ceteris videbatur),
3et dixi eis : Non aperiantur portæ Jerusalem usque ad calorem solis. Cumque adhuc assisterent, clausæ portæ sunt, et oppilatæ : et posui custodes de habitatoribus Jerusalem, singulos per vices suas, et unumquemque contra domum suam. 4Civitas autem erat lata nimis et grandis, et populus parvus in medio ejus, et non erant domus ædificatæ. 5Deus autem dedit in corde meo, et congregavi optimates, et magistratus, et vulgus, ut recenserem eos : et inveni librum census eorum, qui ascenderant primum, et inventum est scriptum in eo. 6Isti filii provinciæ, qui ascenderunt de captivitate migrantium, quos transtulerat Nabuchodonosor rex Babylonis, et reversi sunt in Jerusalem, et in Judæam, unusquisque in civitatem suam. 7Qui venerunt cum Zorobabel, Josue, Nehemias, Azarias, Raamias, Nahamani, Mardochæus, Belsam, Mespharath, Begoai, Nahum, Baana. Numerus virorum populi Israël : 8filii Pharos, duo millia centum septuaginta duo : 9filii Saphatia, trecenti septuaginta duo : 10filii Area, sexcenti quinquaginta duo : 11filii Phahathmoab filiorum Josue et Joab, duo millia octingenti decem et octo : 12filii Ælam, mille ducenti quinquaginta quatuor : 13filii Zethua, octingenti quadraginta quinque : 14filii Zachai, septingenti sexaginta : 15filii Bannui, sexcenti quadraginta octo : 16filii Bebai, sexcenti viginti octo : 17filii Azgad, duo millia trecenti viginti duo : 18filii Adonicam, sexcenti sexaginta septem : 19filii Beguai, duo millia sexaginta septem : 20filii Adin, sexcenti quinquaginta quinque : 21filii Ater, filii Hezeciæ, nonaginta octo : 22filii Hasem, trecenti viginti octo : 23filii Besai, trecenti viginti quatuor : 24filii Hareph, centum duodecim : 25filii Gabaon, nonaginta quinque : 26filii Bethlehem, et Netupha, centum octoginta octo. 27Viri Anathoth, centum viginti octo. 28Viri Bethazmoth, quadraginta duo. 29Viri Cariathiarim, Cephira, et Beroth, septingenti quadraginta tres. 30Viri Rama et Geba, sexcenti viginti unus. 31Viri Machmas, centum viginti duo. 32Viri Bethel et Hai, centum viginti tres. 33Viri Nebo alterius, quinquaginta duo. 34Viri Ælam alterius, mille ducenti quinquaginta quatuor. 35Filii Harem, trecenti viginti. 36Filii Jericho, trecenti quadraginta quinque. 37Filii Lod Hadid et Ono, septingenti viginti unus. 38Filii Senaa, tria millia nongenti triginta. 39Sacerdotes : filii Idaia in domo Josue, nongenti septuaginta tres. 40Filii Emmer, mille quinquaginta duo. 41Filii Phashur, mille ducenti quadraginta septem. 42Filii Arem, mille decem et septem. Levitæ : 43filii Josue et Cedmihel filiorum. 44Oduiæ, septuaginta quatuor. Cantores : 45filii Asaph, centum quadraginta octo. 46Janitores : filii Sellum, filii Ater, filii Telmon, filii Accub, filii Hatita, filii Sobai : centum triginta octo. 47Nathinæi : filii Soha, filii Hasupha, filii Tebbaoth, 48filii Ceros, filii Siaa, filii Phadon, filii Lebana, filii Hagaba, filii Selmai, 49filii Hanan, filii Geddel, filii Gaher, 50filii Raaia, filii Rasin, filii Necoda, 51filii Gezem, filii Aza, filii Phasea, 52filii Besai, filii Munim, filii Nephussim, 53filii Bacbuc, filii Hacupha, filii Harhur, 54filii Besloth, filii Mahida, filii Harsa, 55filii Bercos, filii Sisara, filii Thema, 56filii Nasia, filii Hatipha, 57filii servorum Salomonis, filii Sothai, filii Sophereth, filii Pharida, 58filii Jahala, filii Darcon, filii Jeddel, 59filii Saphatia, filii Hatil, filii Phochereth, qui erat ortus ex Sabaim filio Amon. 60Omnes Nathinæi, et filii servorum Salomonis, trecenti nonaginta duo. 61Hi sunt autem, qui ascenderunt de Thelmela, Thelharsa, Cherub, Addon, et Emmer : et non potuerunt indicare domum patrum suorum, et semen suum, utrum ex Israël essent, 62filii Dalaia, filii Tobia, filii Necoda, sexcenti quadraginta duo. 63Et de sacerdotibus, filii Habia, filii Accos, filii Berzellai, qui accepit de filiabus Berzellai Galaaditis uxorem : et vocatus est nomine eorum. 64Hi quæsierunt scripturam suam in censu, et non invenerunt : et ejecti sunt de sacerdotio. 65Dixitque Athersatha eis ut non manducarent de Sanctis sanctorum, donec staret sacerdos doctus et eruditus. 66Omnis multitudo quasi vir unus quadraginta duo millia trecenti sexaginta, 67absque servis, et ancillis eorum, qui erant septem millia trecenti triginta septem, et inter eos cantores, et cantatrices, ducenti quadraginta quinque. 68Equi eorum, septingenti triginta sex : muli eorum, ducenti quadraginta quinque : 69cameli eorum, quadringenti triginta quinque : asini, sex millia septingenti viginti. 70Nonnulli autem de principibus familiarum dederunt in opus. Athersatha dedit in thesaurum auri drachmas mille, phialas quinquaginta, tunicas sacerdotales quingentas triginta. 71Et de principibus familiarum dederunt in thesaurum operis, auri drachmas viginti millia, et argenti mnas duo millia ducentas. 72Et quod dedit reliquus populus, auri drachmas viginti millia, et argenti mnas duo millia, et tunicas sacerdotales sexaginta septem. 73Habitaverunt autem sacerdotes, et Levitæ, et janitores, et cantores, et reliquum vulgus, et Nathinæi, et omnis Israël in civitatibus suis. Latin: Vulgata Clementina Bible Hub |