Hebrews 1 Latin 1Multifariam, multisque modis olim Deus loquens patribus in prophetis :
2novissime, diebus istis locutus est nobis in Filio, quem constituit hæredem universorum, per quem fecit et sæcula :
3qui cum sit splendor gloriæ, et figura substantiæ ejus, portansque omnia verbo virtutis suæ, purgationem peccatorum faciens, sedet ad dexteram majestatis in excelsis :
4tanto melior angelis effectus, quanto differentius præ illis nomen hæreditavit. 5Cui enim dixit aliquando angelorum : Filius meus es tu, ego hodie genui te ? Et rursum : Ego ero illi in patrem, et ipse erit mihi in filium ? 6Et cum iterum introducit primogenitum in orbem terræ, dicit : Et adorent eum omnes angeli Dei. 7Et ad angelos quidem dicit : Qui facit angelos suos spiritus, et ministros suos flammam ignis. 8Ad Filium autem : Thronus tuus Deus in sæculum sæculi : virga æquitatis, virga regni tui. 9Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem : propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo exultationis præ participibus tuis. 10Et : Tu in principio Domine terram fundasti : et opera manuum tuarum sunt cæli. 11Ipsi peribunt, tu autem permanebis, et omnes ut vestimentum veterascent : 12et velut amictum mutabis eos, et mutabuntur : tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient. 13Ad quem autem angelorum dixit aliquando : Sede a dextris meis, quoadusque ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum ? 14Nonne omnes sunt administratorii spiritus, in ministerium missi propter eos, qui hæreditatem capient salutis ? Latin: Vulgata Clementina Bible Hub |