Ad Corinthios I 13
1 Corinthians 13 Latin
1Si linguis hominum loquar, et angelorum, caritatem autem non habeam, factus sum velut æs sonans, aut cymbalum tinniens. 2Et si habuero prophetiam, et noverim mysteria omnia, et omnem scientiam : et si habuero omnem fidem ita ut montes transferam, caritatem autem non habuero, nihil sum. 3Et si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas, et si tradidero corpus meum ita ut ardeam, caritatem autem non habuero, nihil mihi prodest.

4Caritas patiens est, benigna est. Caritas non æmulatur, non agit perperam, non inflatur, 5non est ambitiosa, non quærit quæ sua sunt, non irritatur, non cogitat malum, 6non gaudet super iniquitate, congaudet autem veritati : 7omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet.

8Caritas numquam excidit : sive prophetiæ evacuabuntur, sive linguæ cessabunt, sive scientia destruetur. 9Ex parte enim cognoscimus, et ex parte prophetamus. 10Cum autem venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est. 11Cum essem parvulus, loquebar ut parvulus, cogitabam ut parvulus. Quando autem factus sum vir, evacuavi quæ erant parvuli. 12Videmus nunc per speculum in ænigmate : tunc autem facie ad faciem. Nunc cognosco ex parte : tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum. 13Nunc autem manent fides, spes, caritas, tria hæc : major autem horum est caritas.

Latin: Vulgata Clementina

Bible Hub
1 Corinthians 12
Top of Page
Top of Page